- ARTAVASDES seu ARTUASDES
- ARTAVASDES, seu ARTUASDESTigranis fil. Armeniae maioris Rex eruditissimus fuit, qui non modo Tragoedias scripsit, verum etiam Orationes, atque Historias commentatus est. Crassum, in bello contra Parthos, iuvit, floruitque quam diu Romanorum amicitiam coluit. Quum autem Antonium Parthis prodidisset, in bello contra eos suscepto, Antonius eum et legationibus et promissis eo deduxit, ut in castra ad se veniret, ubi statim comprehensus fuit, et Armeniâ, Rege absente, subiugatâ, ipse Rex Alexandriam in Aegypto abreptus, et in triumpho per urbem deductus, catenis aureis vinctus, habitusque aliquantisper in custodia, bellô tandem Actiacô gliscente, interfectus est. Strabo l. 11.Appian. in Parth. et Plut. in Crasso. Tiberius Armeniae regnum, alteri cuidam Attavasdo dedit, qui paulo post pulsus. Et Augustus idem iam autea Artabazo fil. Agrippae, sed similiter inde mox pulso tradiderat. Tacit. Annal. l. 2. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.